- BONUS Dies
- BONUS Diesadditum olim diebus festis. Καλὰς enim ἡμέρας festos dies vocabant Graeci, Latini honos: unde numquam Saturnalia, Liberalia, Hilaria et eiusmodi alios dies festos, nominabant Veter. quin adderent, Bonum diem. Ut, Saturnalihus bonô die, Liberalibus bonô die, Hilaribus bonô die. Plautus in Paenulo, Actu. 3. sc. 5. v. 13.----- Tum tu igitur die bono AphrodisusAddice tuam mihi meretricem minusculam.Idem alibi, Aphrodisus die bovo. Catullus, Epigr. 13. v. 15.Saturnalibus optimo dierum.Inde καλήμερος Graecis, homo festus et festi diei, qui libenter genio indulget, et sibi amicisque morem gerit, festivus et hilaris. Latine festus et festi diei, ut dictum, homo. Sic namque Donatus ad illud Terentii, Eun. Actu 3. sc. 5. v. 12. ô festus dies hominis; pro, homo festi dici. Sic dicitur etiam scelus homo. Ennius, ö pietas animi. Contra. μισοκαλήμεροι dicebantur homines morosi, qui nec sibi, nec aliis bene facerent, tristes et severi, geniique sui defraudatores, alias ὐποφράδες, a diebus malis ac infaustis, quae illis sic dicuntur. Salmas. ad Trehellium Pollionem in Claudio. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.